Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

281. IV. Sándor pápa a damiánrendü apáczák nagyszombati zárdá­jára nézve a szerzeti szabályt enyhíti. 1255. Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus . . . Abbatisse et Conuentui Monialium in­clusarum Monasterij Sancte Helisabet in Tirna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam bene­dictionem. Haberi percepimus in desiderio uestro continuum, quod per afflictionem carnis assiduam mereamini premia bea­torum ; verum tamen ex fragilitate nature adeo spiritus prom ptitudo redunditur, quod uix absque incursu diseriminis in omnibus rigorem formule uitc uestre perpeti ualeatis. Hu­iusmodi siquidem fragilitatem paterno considerantes affectu, cum essemus in minori officio constituti, rigorem ipsius for­mule in certis articulis pie ac prouide temperauimus, prout in patentibus litteris nostris confectis exinde plenius contine­tur. Nos igitur, quia pium esse dinoscitur, ut ex prouisione Sedis Apostolice a uobis iuguni Domini cum suauitate feratur, uestris supplicationibus inclinati, hoc quod a nobis super hoc factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate Aposto­lica confirmamus, et presentis seripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con­firmationis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Oninipo tentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Dátum Anagnie kalendis Octobris Ponti­íieatus nostri anno primo. (Eredetie bőrhártyán, melyről a pápának ólyompeesétje vörös-sárga se­lyemzsinóron függ. a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents