Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

debitum perducamus effectum. Petitio siquidem vestra nobis exbibita continebat, quod cum venerabilis fráter . . . Episco­pus et . . . Prepositus, Archidiaconi et Canonici Agrienses omnes fere redditus et proveutus Ecclesiarum vestrarum suis usibus indebite applicantes, et vobis nonnisi quamdam tenuem et exilem partém de decimis, oblationibus et obventionibus illarum pro suo libito conferentes, diversis gravaniinibus aliis vos afficerent; felicis recordationis I. Pape predecessor noster, partibus coram se litterarum suarum auctoritate citatis, primo dilectum filium Magistrum Ubaldum Subdiaconum et Capel­lanum nostrum deputavit in huiusmodi negotio aiulitorem, et tandem, quia nimis erat ipsis partibus difficile apud Sedem Apostolicam litigare, volens earum parcere laboribus et ex­pensis, per litteras suas dilectis filiis ... Abbati de Seps Cister­ciensis Ordinis, et . . . Priori Fratrum Predicatorum de Pote­hoc, ac . . . Preposito Sancti Martini de Sipes sub certa forma dictum commisit negotium ordinandum. Qui rite in eodem negotio procedentes, et litterarum predietarum forma seruata, earum auctoritate quartam partém dietarum decimarum vobis, cum id de iure communi competat, pro sustentatione vestra in perpetuum sententialiter assignaruut, et aliam quartam illarum in loco tuto cuiuslibet parrochie pro fabricis, lumina­riis et ornamentis ecclesiarum ipsarum deponi fideliter decer­nentes, residuum decimarum predietarum, et duas partes ob­lationum in denariis, auro vei argento, que a parrochianis vei aliis Christi fidelibus ex quacumque earundem ecclesiarum, ab ea quibus (így) offeruntur, exceptis pane, carnibus et can­delis, que omnia cum tertia parte huiusmodi oblationum in denariis, et auro vei argento facta vobis cedant, dari dicto Episcopo preceperunt; super reliquis vero certam ordinatio­nem ediderunt iuxta litterarum continentiam earundem ; prout in patentibus litteris dictorum iudicum confectis exinde, ac eorum sigillis signatis, plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, huiusmodi processum et or­dinationem, sicut per eosdem iudices provide facti sunt, ratos et firmos habentes, eos auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis seripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostre confirmationis infringere, vei ei ausu temerario eontraire. Si quis autem hoc attemptare

Next

/
Thumbnails
Contents