Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
270. IV. Béla király a pannonhalmi és a somogyvári apátok közti Faiz helységre vonatkozó egyenetlenségeket elintézi. 1245—1258. Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie damus pro memória, quod cum inter viros religiosos, videlicet Sancti Martini de Pannónia, et Sancti Egidii de Symigio Abbates exorta fuisset matéria questionis super quadam parte terre Faiz, tandem mediantibus viris idoneis talis inter eosdem composicio intervenit; quod predictus Abbas Sancti Martini in prefata villa Faiz quinque mansiones jobagionum babebit, qui ibidem commorantes, utentur fructibus et utilitate terre prefate, sicut jobagiones Abbatis Symigiensis, proprietate terre penes Monasterium de Symigio remanente; si autem numerus excreverit eorundem, reliqui posteriores removebuutur, quinque illis vei aliis quinque duntaxat loco illoruui substitutis remanentibus modo supradicto, contradiccione qualibet non abstante ; Abbas tamen Symigiensis in illis quinque mansionibus racione terre fructuum perceptorum et percipiendorum nullám sibi jurisdiccionem penitus vendicabit; sed Abbati Sancti Martini servient secundum eorundem consvetudinem bactenus observatam. Preterea existentibus illis quinque mansionibus, vei eisdem deficientibus, Abbas Saucti Martini, vei officiales eiusdem de terra ipsa locare aliis non poterunt ad culturam; sed de fructibus et utilitate ipse quinque mansiones, vei superexistentes pauciores, utentur modo superius memorato. Dátum in castris circa Petoviam iu translacione Sancti Martini. (Eredetie börhártyán. a hártyazsinegen függő pecsétnek töredéke megvau : a pannonhalmi főapátság levéltárában.)