Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

valido intrassemus in Austriam contra Teutonicos in castro Walterstorpk, quod Deo propicio uiribus nostre fortitudinis cepimus et penitus destruximus, viriliter inter alios bellatores nostros ac strenue dimicauit. Ad hec in obsessione castri Korsalacb idem Oltumanus in conflictu, quem dilectus et fide­lis noster Magister Moys vna cum aliis quibusdam Baronibus nostris iniuit cum aduersariis patenter pariter et potenter, wlnus in se excepit non modicum acie aduersa, per quod ulnus ad debilitacionem sue manus dextre ydem peruenit. Nos igitur, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, volen­tes sibi grata reconpensacione occurrere, quamquam retribu­cio minor sit merito, et quasi ualde modica inspecta magnitu­dine fidelitatis nobis in boc et toti Regni inpensorum, terram Ozlar arabilem ad tria aratra abitatore carentem contulimus, dedimus atque tradidimus Oltumano memorato, sibi suisque beredibus, beredumque successoribus pacifice et quiete per­petuo possidendam, fecimusque predictum Oltumanum intro­duci per fidelem et dilectuni nostrum Magistrum Job Prepo­situm Budensem in corporalem possessionem terre memorate. Mete igitur seu termini dicte terre, sicut idem dilectus et fide­lis noster Magister Job nobis retulit, hoc ordine distinguntur : Quod ab oriente sunt due mete, quarum altéra separat terras Becha et Prich filiorum Georgii; inde uergit ad terras Johau­nis filii Yllw, in qua terra transit stratam pufdicam, et ascen­dit in ualle iuter duos montes, ibi perueniet a plaga meridio­nali ad terras Abbatis de Pankutha nomine Wry; deinde perueniet hereditariam terram Oltumani supradicti; ex parte autem occidentalis plage separat terra Abbatis Sancti Mar­tini de Sacro Monté Pannonié, ubi sunt tres mete capitales, et perueniet ad empticias terras Oltumani sepius memorati; de qua tendit ad metas priores. Ut igitur nostra donacio seu concessio robur perpetue stabilitatis ac firmitatis opptineat, in argumentum amplioris tidei presentes eidem concessimus litteras sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Dátum anno Dominice Incarnacionis M° CC° quinquagesimo secundo, decimo kalendas Maij, Regni autem nostri decimo octauo. (Eredetié bó'rhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron íüggöt pecsét elveszett., a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Féjér Cud. Dipl. IV. k. 2. r. 170.1.) 22*

Next

/
Thumbnails
Contents