Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
229. Pál országbíró es zalamegyei főispán a királynak meghagyásából Petvrka zalai várispán által Igrigh helységnek határait szabályoztatja. 1251. Nos Paulus Judex Aule Regie et Comes Zaladieusis significamus omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis, quod cum dominus noster Bela Illustris Rex Vngarie nobis dedisset in mandatis, ut terram jaculatorum suorum de villa Igrych in Parrochia Zaladiensi existencium, a terris vicinorum et commetaneorum suorum certis metis distinctam eisdem statueremus; quia negocio domini Regis et Regni incurrenti ad boc factum prosequendum personaliter accedere non potuimus, vice et auctoritate nostra ad ea ordinanda destinauimus fidelem nostrum Peturkam Curialem Comitem Zaladiensem, precipientes eidem, quod ea omnia fideliter et diligenter ordinaret, et ordinacionem rei nobis seriatim in litteris suis remandaret. Hiis itaque omnibus factis et ordinatis percepimus per litteras eiusdem P. Curialis Comitis nostri, quod terram antedictorum jaculatorum undique certis metis consignatam eisdem statuisset. Cuius terre prima meta incipit in canisatu ab occidentali parte, et ibi sunt due mete, et commetatur terre Raduh ab aquilone; et inde gradiens superius per aquam Vruhman, peruenit ad silicem Scomorou; et inde per eandem aquam uadit super arborem silicis, et ibi sub nemore Vrbuman in angulo nemoris sunt due mete; et hinc tendens superius ad partém meridionalem per magnam spinetam peruenit ad duas metas, in quibus sunt arbores populus et ilex a parte orientali; deinde uadit super duas metas; inde super magnam uiam ad duas metas; hinc per eandem uiam deciinat ad meridiem, ubi sunt due mete; inde tendit ad orientem super riuum Tout Ricolan, ubi sunt due mete in uiminibus et silicibus; inde ad meridionalem partém super frigidum puteum perueniens, transit predictum riuum ad orientem super metas Jacobi iobagionis