Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

228. István szlavóniai bán Scerne comest bizonyos földbirtokkal meg­adományozván, annak határait is szabályozza. 1251. Nos Stephanus Banus tocius Sclauonie sigiiiíicamus omnibus presens scriptum inspecturis, quod cum Gurbisa io­bagio Castri Zaladiensis coram nobis ordine iudiciario fuisset conuictus, et terra sua sita inter terram Opoy et terram Ge­orgii filii Mauricii de iure ad manus nostras deuoluta, saltem ipsam terram ipsius Gurbise contulimus Sceme Comiti dilecto et fideli nostro in perpetuum possidendam. Et mete ipsius terre ex parte terre Georgii hoc modo distinguntur, sicut Mortel pristaldus, et homo Capituli Zagrabicnsis 1 metas ibi posuerunt, et nos eas uidimus in litteris Capituli sic contineri, et ipse Morcéi, et homo Capituli eciam uerbotenus sic metas eleuasse asseruerunt: Prima igitur meta incipit a fluuio Draua, et uadit ad arborem populeam cruce signatam, sub qua est meta terrea; dehinc autem uadit ad aliam arborem populeam cruce signatam, sub qua est meta terrea; dehinc autem ua­dit ad uirgultum, in medio cuius est arbor scylfa cruce signa­ta, ubi meta terrea; deinde uero ad meridiem per campum ad uiam, secus quam est meta terrea; deinde transit ipsam uiam, peruenit ad curuam arborem ylicis in introitu silue existentem, super qua est crux, et sub ea meta terrea ; deinde uadit ad siluam ad arborem ihor cruce signatam, ubi crux poni'ur pro meta; deinde ad aliam arborem ihorfa cruce si­gnatam ; deinde autem ad arborem jarcan cruce signatam; deinde peruenit ad fluuium Plytice, iuxta ipsum fluuium due arbores egur et ilex cruce signate, sub quibus est meta terrea ; deinde per Plitce uadit superius ad metas Opoy. Vt autem huius rei series salua semper consistat, litteras presentes con cessimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Do­mini M° CC° L° primo. (Eredetie börliártyán , melyről isárga-vörös-violasszínü selyomzsinóron a bán pecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents