Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

Pál országbírónak bizonyságlevele, hogy a vasmegyei várjobbá­gyok elismerték, mike'p egy Répcze melletti malom Artuna tulaj­dona. 1248. Nos Paulus Comes Zaladiensis et Judex Aulc Regie ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam uolu­mus fieri manifestum, quod (iobagiones) Ferrei Castri, quo­rum nomina sunt hec; videlicet Paul de Choy, Bana de Gely, Georgius de Olody; Symoum filius Belkvs, Ly maior preconum, Laurencius filius Tyvan major (eiusdem) Castri, nec non alij iobagiones pari uoto; Ártanám filium Sandur ad pres(enciam Vi)ceiudicis nostri in causam legitime traxissent super uno molendino, quod est iuxta flu­uium Rabacha positum, dicentes illud Castri idem Artuna respondens dixit, suum esse illud molendinum hereditarium ab antiquo, quod etiam ydem longe ante ab eodem requisi venerabili patre Heymone Dei gracia Wa­chyensi Episcopo; neenon llerrico Comite Ferrei Castri exi­stente, qui tunc tempore iudices erant super reuocandis ( Re)ge constituti, cum priuilegio eorundem sibi confirmatum asserebat; quod idem Artuna in die proba­cionis, scilicet in octava Sancti Regis in litteris Viceiudicis nostri ante memorati perspeximus, comprobauit. Quibus inspectis, et earundem continencijs fidem plenam adhibentes, ipsum Artuna eo iure, quo ante possederat, duximus relinquendum; tandem cum iobagiones, prenominati in octava Beate Virginia Regis accessissent, una cum Artuna coram nobis constituti, eo quod ampliori testimonio causa ipsius contir­mare debeat nobis fűit debitum, ad eosdem fecimus inquisitionem; super quo ijdem viva uoce, quia falso tramite procedere se recognoscentes excedere nolentes, coram nobis sepedictum mo­lendinum dicto Artuna, prout decebat, in pace relinquerunt

Next

/
Thumbnails
Contents