Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
continue fidelitatis nexus et seruiciorum emineneium frequeneia stringit, nobis vberiori nostre gracie munere eonfouere. Proinde ad vniuersorum preseneium et posterorum. noticiam liarum serie uolumus peruenire, quod animo reuoluen'es dilecti et fidelis nostri Comitis Herbordi filij Osl Comitis continue fidelitatis obsequia, que a tenera adhuc etate nostra pariter et sua in nostra curia edueatus, sinc intermissione nobis exhibuit, tunc in mente statuimus, eum prouehere munificencie Regie donatiuis; et ut quedam de multis fidelitatis eius obsequijs, que longum foret omnia enarrare, presentibus exprimamus, vice quadam in Ruscia, sub magna porta Gallicie, que uocatur Vngarica, nobis nostrisque Baronibus in expedicione presentibus, laudabiliter dimicando, dehinc eciam super fluuium Denisztur viriliter coram nobis prestitit in conílictu. Reuersus autem nobiscum in corpus Vngarie, sepius legacioues nostras detulit extra Regnum; processu uero temporis cum Regnum nostrum Diuino iudicio, cui resisti non potcst, inuasit gens pestifera Tartarorum, ipse tam possessiones, quam omnes fratres et consanguineos suos, et alios caros relinquens, in nostro seruicio nobiscum ad partes maritimas transiuit, ubi cum nostro lateri per suum continuuni seruicium adbesit, custodie karissimi primogeniti nostri Stephani Regis Illustris, eum cum grandi fiducia duximus deputaudum , statuendo eum ad habitandum in Castro Clyz, in domo proxima ad eundem karissimum primogenitum nostrum antedietum, ut tempore periculi tunc imminentis, eum lateri suo uelud quoddam propugnaculum haberet proximum atque fidum, vbi fidelitatis eius nitor precipue daruit coram nobis, qui tam in terra quam mari nobis eo tempore inpendit laudabiles famulatus. Redeuntibus autem nobis de partibus martimis duce Christo, accidit contra Ducem Austrie nos exercitum commouere, in quo, sicut et in alijs conflictibus, nobis honorifice deseruiuit. Demum uero sub castro Kwszug, vbi púm suis tam earis quam familia cominendabilibus actis extftit triumphator, decem numero de suo consorcio sunt letaliter uulnerati, per quorum victoriosum conflictum nobis idem castrum reddidit uis celestis. In memóriám igitur tot et tantorum seruicior(um eiu)s non tamen in plenam recompensaeionem, cum longe minus sit, quod ei offerimus in pre-