Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

quibus omnibus priuilegium fratris nostri predicti autenticum uidelicet de commutacione facta exhibuit; cuius tenor talis est: Colomanus stb. (mint fentebb 25. sz. a.) Et quod idem Rex predictam terrain legitime possede rit, ipsamque eis de iure dare potuerit, litteras coníirmacionis eidem fratri nostro a nobis datas secretioris sigilli nostri mu­nimine auree videlicet bulle nostre nobis presentauit super ipsa terra Heyreh cum suis pertinencijs, et alia Luder nomine, similiter cum suis pertinencijs, quas predicti Magister Phyle et fratres sui in commutacione receptas possidebant; et quam­uis Prepositus et fratres sui supradicti satis euidenter et ra­cionabiliter declarassent priuilegium nostrum antedictum, quia tamen, ut plenius apareat causa alienacionis terrarum a do­mino suo, quia sicut dicitur, veritas sepius exagitata magis splendescit in lucem, ad probandam et excludendam huius rei ambiguitatem litteras Capituli Quinque-Ecclesiarum, in quibus factum iudicium nostrum contiuetur, quod et nos me­minimus, idem Prepositus exhibuit in hunc modum: Farcasius Prepositus Quinqueecclesiensis stb. (mint fen­tebb 72. sz. a.) Nos igitur hys et alijs plenius intellectis, et maximé cum memores essemus uerborum karissimi fratris nostri Regis iam dicti, qui personaliter pecijt a nobis coníirmacionem terre iam dicte aliarumque terrarum suarum, cuique credere debuimus et debemus per omnia, respectumque habentes ad coníirma­cionem auree bulle, que nonnisi comperta ueritate et propria noticia Regia dari consueuit, predictam terram cum suis per­tinencijs Heyruh nomine supradicto Phyle Preposito et fratri­bus suis, quoniam iura ipsorum exibita rei apciora et uero proximiora inspeximus, consensu jobagionum nostrorum ad­iudicauimus et sentenciauimus iure perpetuo possidendam, predicto Bertramio nomine uxoris sue perpetuum silencium imponentes. Ceterum et hoc pátere uolumus vniuersis, quod cum multe ymmo plurime terre et possessiones, quas prius fratri nostro karissimo contuleramus sub predicta confirma­cione bulle auree nostre, que usque ad obitum ipsius fratris nostri per eundem non fuerant ordinate uel donate alias, et que iam exigentibus peccatis nostris ipso uiam vniucrse car­nis ingresso ad nos sunt deuolute, continerentur; nos ipsam

Next

/
Thumbnails
Contents