Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
motlo voluerit te de hoc requirere, ego me omnibus me~pro te opponam. Actum ante notitiam borúm testium, Ducis videlicet iam dicti, et sui Resari Savide, ac ceteris militibus eius, et Dragisani filij Semiani, Girgi de Tugari, Habrabam et fratrum eius, Jadreio, Dabrovito setnico et Semidrago, et fráter eius Vilcizo, et altér fráter Basili, et Draga Nego duornico, et fráter illius Boledrugo, Formini Spalatini qui et Busica, presbiteri Petri Piseniza, Formini Platimisse, diaconi Duymi Boce, Grubiti Zune, Prodani et diaconi Dabri et aliorum multorum. t Nain post multorum annorum curricula decidi in infirmitate, ut nulla spes evadendi esset, ideo votum vovi in ipsa infirmitate, ut si ego convalescerem de infirmitate, in prefata ecclesia Petri Apostoli ibi me totonderem, et habitum Beatissimi Benedicti reciperem. Igitur dispensante Diuina clementia surrexi de lectulo, et consilio et de adiutorio Laurentii Arcliiepiscopi ceterorumque clericorum in supra nominata ecclesia domnum Gregorium nostrum nepotem Abbatem ordinavimus. Et hoc quod vovi auxilio Dei adimplevi. Set cum cepimus edificare domus , quas necessarie erant fratribus, aminiculo Dei consumavimus. Quapropter consilio memorati Abbatis aliorumque fratrum voluimus in nominato monticellum, quod comparavi a Miroslavo et a tiliis Michahelis, vicum construere nostris famulis; ceperunt Yilkiki, nec non Prodanus duornico cum omnibus Tugaranis causa invidue zeloque diaboli inflammati resistere dicentes: Non licet tibi construere vicum in monticellum , quia nostrum est. Et ego illis : Vallem et montem incipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia emi a Miroslavo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore venire in nostris partibus S1 a vi zo Rex et Petrus Bauus, nec non Sarubba causa discordie, que erat inter Slauzo et Lubomiro; unde vocaverunt nos ante hos nominatos viros omnes Tugarani, residentibus in ecclesia Beati Petri, que sita est in Oliuisi, scilicct coram Slauzo, nec non Petro et Sarubba ceperunt altercare nobiscuin, et ita nobis indicaverunt, ut ego vocarem tres meliores ex prefatis testimoniis, videlicet presbiterűm Petrum Piseniza, et Forminum Platimisse, nec non diaconum Duymum Boce. Igitur liabii Spalatum, mecumque adduxi eos, et ad nominatas petras ascenderunt, et ita ut su4*