Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
tunc sit subiectus, et ob id omnís mortalis homo repentinam formidet mortem, et accidentalem, ne imparatus existens morti perpetuae in aeternam ineideret poenam. Hanc ob eausam ruminantes, et eonsiderantes eogitavimus nos supradieti simul, et concorditer, inspirante nos Spiritu Sancto, pro redcmptione animarum nostrarum, nostrorumque parentum, ac haeredum nostrorum usque ad finem mundi, fecimus aedificare domum Dei ad honorem Sanctorum Dei suprascriptorum, in loeo prope litus maris sive prope arenam. Primum prece obtinuimus a Rege saxa Theatri, ex quibus Ecclesiam fabricaremus, et ille dedit nobis et saxa et omnem circuitum terrae Theatri ad honorem Dei, et Ecclesiae Beati Michaelis Arehangeli. Ego Plesus in primis emi terrenum, super quod aedificavimus Ecclesiam a quodam homine Slavonico nomine Sidica, qui fűit de loeo nuncupato Chesica, et a fratre suo Cero octo denaviis, quod habere, quo gaudere, frui, usufructuare, et facere de ipso quidquid nobis placuerit. Aliud enim emi terrenum juxta Ecclesiam ab occidente a Firmarisco Chirini trium wretenorum, denariis X; volo, et jubeo, ut sit dictae Ecclesiae. Et juxta dictum terrenum emi aliud terreniflna quodam Strio Zafilii Zenici denariis quinque; volo ut sit istius Ecclesiae. Item emi terrenum prope litus maris sub sabulo a Zubinico denariis X, quod est juxta flumen in loeo vocato Phrodrupglane; volo, ut sit liujus Ecclesiae. Post liaec Theodorus filius ejus accepit a me dictum pretiuin, et firmám quietationein. Item emi portum illum post Ecclesiam contra portám Theatri a mari usque ad viam publicam terreni Prodani, ubi est murus in medio vetustus infra terrenum ejus, et meum, quod emi a dicto Prodano denariis XXXV volo, ut sit in hac Ecclesia. Emi etiam terrenum a superiori parte arenae wreteni unius a dicto Sidica denariis X ; volo ut sit dictae Ecclesiae. Item ibidem emi juxta illud terrenum aliud a Trapico denariis tribus ; volo ut sit ejusdem Ecclesiae. Emi quoque aliud terrenum in valle, quae dicitur Tribis, et a Michaele filio Tribiseti denariis viginti; volo ut sit in dicta Ecclesia.