Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
Ottone Ratisponensi cum assensu laicorum: ducis Boemiorum Wratizlai et fratris eius Cftnradi, ducis Fridrici, ducis Liudaldi, palatini comitis Rabodonis et omnium, qui ibidem convenerant, primitiva illa parocbia cum onmi terminorum suorum ambitu Bragensi sedi est adiudicata. Termini autem eius occidcntem versus bii sunt: Tugust qu§ tendit ad médium fluminis Chub, Zedlza et Lusan§, et Dazana, Liutomerici, Lenuczi usque ad mediam silvam, qua Boemia limitatur. Deinde ad aquilonem hi sunt termini: Pssovane, Chrovati et altéra Chrowati, Zlasane, Trebovane, Pobarane, Dedosize usque ad mediam silvam, qua Milcianorum occurrunt termini. Inde ad orientem hos íluvios habét terminos: Bug scilicet et Ztir cum Gracowa civitate provintiaque cui Wag nomen est cum omnibus regionibus ad predictam urbem pertinentibus, que Gracowa est; inde Ungror um limitibus additis usque ad montes, quibus nomen est Triti dilatata procedit. Deinde in ea parte qu§ meridiem respicit addita regione Moravia usque axl ílumen cui nomen est Wag, et ad mediam silvam cui nomen est More et eiusdem montis eadem parrochia tendit, qua Bawaria limitatur. Mediantibus itaque nobis et communi principum aspirante suffragio peraetum est, ut dux Boemie Wratizlaus et fráter eius Cunradus supradicto Bragensi episcopo fratri suo parrochiam iudiciario ordine requisitam ex integro reprofiterentur et redderent. Proinde nos rogatu eiusdem episcopi racionabiliter inducti Bragensis episcopatus redintegrationem nostr§ imperialis auctoritatis edicto illi et successoribus eius contirmamus et stabilimus inviolabiliter decernentes , ne ulla post hac cuiuslibet condicionis persona vei ulla societas hominum Bragensi §cclesi§ quicquain sui iuris in prenotatis terniinis alienare presumat. Cuius redintegrationis et confirmationis auctoritas, ut omni evo stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione sigilli nostri iussimus insigniri. Signum domini Henrici tercii Romanorum imperatoris augusti. Hermannus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. Dátum III. kalendas Maii, anno ab incarnatione domini MLXXXVI., indictione VIII., anno autem domni Heinrici regni