Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
stianitatem ita inprimentibus, ut, nisi hello actae, Deo scilicet preliante, vei omnes nos suae subicerent potestati, vei ita ad nihilum redigerent, ut quantum temporis quis nostrum présen tem vitám degeret, istud presens tempus semper congemisceret. Fratrum vero, Christianitatis nomine utentium, his parti bus degentium incffabili et numquam sine lacrimis dicenda crassante discordia illa, in qua páter filio, patri filius, fráter fratri non plus Cain Abel insidiatus est ac quisque affinis affini insidiatur, omnis ordo, omnisque cognatio detestatur. Non est Regi locus regendi, Episeopis suum sub trahitur privilégium; qui, quasi pupilláé Domini, angarian tur, exterminantur, excaccuntur, sicut ille Sanctae Juvaviensis aecclesiae Archiepiscopus Heroldus, qui calendis Ma. captus a patruo nostro Heinrico Duce Baioriorum, sine aliquo accusatore eanonico exoculatus et in exilium apud Seponam urbem rcligatus est. Eius vero parochia, res dico aecclesiasticas, insuper et sedem suam, vasallis prefati Ducis distributa esse dinoscitur, et a proprio tutore hucusque privatur. Non personam, sed factum accuso. Dux Comesque Episcopi, Episcopus Ducis Comitisque sibi operám vindicat. Non est aecclcsia, quin aliquo laesa sit. Modo nostram ledere moliuntur stb. (A mainczi érsekség ellenségeinek eljárásáról részletesen panaszkodik) Hanc nostrae aecclesiae predam si ita stabiliri vos libeat, prius mittentur aepistolae domno nostro Regi, mihique vestri misericordia vestro Vicario, Brunonique Sanctae Coloniensis Aecclesiae Archiepiscopo, Sanctaeque Treverenensis Aecclesiae Ruodbcrto Archiepiscopo : loeo quo vobis placeat, mihi carissimum Mogontiae, concilium sanctorum fratrum aggregetur. Primo inibi de statu Sanctae Aecclesiae, de Episeopis excaecatis et a sedibus suis reiectis; de cacco Heroldo et de Rathario Leodicensi Aecclesiae canonice et legaliter intronizato, moxque more villici sine causa eiecto, caeterisque loliis triticum Sanctae Aecclesiae suffocantibus causa agetur. Post ; vos audiens, vestram appellans Apostolicam dignitatem, mittar ad exteras nationes causa predicationis, si nostris non sim necessarius. Et id malo, quam viderc mala nostrae Aecclesiae et sanctorum; sin alioquin plus valeat intercessio pecuniae Hadamari, quam pia constitutio Sancti Bonifacii nostri predccessoris, vestrovumque predecesso