Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
prefato et suis cognatis pro LXY marcis argenti, quam sibi jure hereditario pertinere dicebant, perpetuo possidendam. Et dum super hoc litteras nostras testimoniales pars vtraque peteret, quidam duo homines superuenientes, Budel videlicet Comes, et CenturioLatorum (igy) Bacciniorum Regis, super tercia parte terre predicte Yate predicto et cognatis suis contradixerunt, dicentes eandem porcionem sibi pertinere. Et dum talis controuersia inter eos occurreret, duas partes terre eiusdem Yata supradictus et cognati ipsius Comiti Andree prefato, quod si eam posset emendare nulli alij preter Andreám Comitem et suos cognatos vendere possent, iuxta tamen estimacionem predictam, videlicet super premissam summám pecunie Andreas et sui cognati XX et duas marcas dare tenerentur; et sic eciam tercia parte terre supranominate potiri possint. Nec hoc eciam sub silencio pretereundum esse putamus, quod Comes Andreas XI marcas, Naney tres, Zoruch duas, íilij Myka quatuor, Hab Comes cum duobus tilijs XI, Oltus quatuor, Fedur cum fratre suo quatuor, Ombud cum fratribus suis quinque marcas persoluerunt. Et terre eiusdem, vt pars vtraque dicit, ex parte orientali commetaney sunt predicti homines de villa Huigman, usque dum tendit ad partém meridionalem; de plaga vero occidentali populi Abbatis de Catpan ; et de septemtrione villa Mechcud, populi Ecclesie de Demus; et postea villa Cheny, populi Strigoniensis Ecclesie; et sic eadem terra adiungitur supradicte ville Huigman, et est vndique metis veteribus stabilita. Vt igitur huius rei series rata ac stabilis in perpetuum possit permanere; ad peticionem partis vtriusque nostris confirmamus litteris testimonialibus ; Ecclesie nostre Mychaele Preposito, Myka Custcide, Siluestro Decano existentibus, Cantoria vero vacante. Verum quia iuxta verbum sapientis, quanto iuniores sunt homines, tanto perspicaciores et magis ingeniosi; ideo ad recludcndam omnem viam malicie, que in litteris nostris testimonialibus propter sigilli defectum posset euenire, de communi consilio et consensu domini Bele quarti, secundi Andree filij, Illustris Regis Hungarie, litteras, que hactenus non fuerant sigillate, decreuimus sigillandas; et quia tenorem presencium litterarum verum esse cognouimus, easdem sigillo nostro fecimus in perpetuum confirmari. Anno gracie 34*