Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
expauit. In quibus omnibus . . . Traguriensis Episcopi dicitur esse manus, qui pretextu cuiusdam rescripti a nobis ad ipsum in communi forma obtenti, in quo de premissis aliqua mentio non habetur, Abbatem et alios supradictos absoluit. Ad hec cum olim quibusdam suggerentibus intellecto, qnod quedam in partibus Dalmatie falsé littere fuerant sub nomine nostro confecte, tibi dederimus in mandatis, ut inquisita super hoc diligentius veritate fabricatorem earum pena canonica castigares : tu mandati nostri diligens executor Abbatem Sancti Michaelis Jadrensis Diocesis, de quo suspitio habebatur, et eundem Episcopum Traguriensem, qui erat de falsitate bulle nostre gravissime infamatus, propter quod fuerat ab officio Pontificali remotus, et adhuc falsas sub nostro nomine 11011 erubescit litteras fabricare, ad tuam presentiam citavisti; quorum altér, Abbas videlicet, valetudine prepeditus nec venit, nec misit; altér vero, Episcopus scilicet, etsi ad partes tuas venerit, presentiam tuam tamen adire contempnens, seditionem contra te maximam concitavit; quare quid in premissis agendum sit edocere per nostras litteras postulasti. Licet igitur coactionibus in ferendis dignitati deferri debeat et persone, quia tamen nonnulle sunt cnlpe, in quibus culpa est relaxare vindictam, mandamus, quatenus, si premissis veritas suffragatur, Episcopum Traguriensem et alios superius noininatos suspensos ab omni officio et beneficio ad nostram venire compellas presentiam, meritorum suorum stipendia recepturos; ad correctionem Conventus predicti monasterii Sancti Grisogoni iuxta mandatum Apostolicum processurus ; Contradictores autem etc. Nullis litteris obstantibus a Sede Apostolica iinpetratis, plenam de processu tuo non facientibus nientionein. Dátum Laterani III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno septimo. ( Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 71. 1.)