Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
335. IX. Gergely pápa a jádrai érseknek meghagyja, hogy a Jadrában lévő sz. grisogoni apátság ellen támasztott panaszok ügyében eljárjon. 1233. Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Jadrensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Fraternitatis tue litteras benigne recepimus, et que continebantur in eis intelleximus diligenter, sollicitudineni tuam, quam te in executione mandatorum nostrorum habere didicimus, plurimum in Domino commendantes. Sicut enim predicte littere continebant, cum dudum recepto super reformatione morum et correctione excessuum subditorum tuorura, presertim incontinentie vitio laborantium, ab Apostolica Sede mandato, ad executionem ipsius procederes, prout decuit, reverenter, associatis tibi dilectis filiis M. Archidiacono, C. Arehipresbitero, et G. Primicerio Jadrensibus, contra. . . Abbatem Monasterii Sancti Grisogoni et Passerenum Presbiterum Jadrenses, publice infamatos de ipsorum excessibus, sollicite veritatem inquirens, tot et tantis eos plenos flagitiis invenisti, quod pudori referentibus et audientibus sunt horrori. Idem enim Abbas, ut de aliis suprascriptis excessibus taceatur, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, non minus patenter quam imprudenter, totum in lapsum carnis dampnabiliter se effundit, iumentis insipientibus comparatus, ad instar eorum in stercore computrescens, et quasi non sibi propria culpa sufficiat, ut suas culpas efficiat aliorum, fiatque anima sua pro animabus illorum, eos in suprascriptis iniquitatibus confouendo, duos filios suos monachos, vei verius demoniacos, et alios impudicos, quasi testes sue iucontinentie, circa se retinet, qui tabernas armati et prostibula frequentantes, committunt rapinas, presbiteros verberant, auferunt spolia, ludunt ad aleas publice in plateis, excommunicati celebrant, immo verius, quantum in eis est, officia Divina prophanaut, maudata Eeelesie Romane contempnunt, nullám agunt