Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

328. A Gorám melletti szent benedeki konventnek bizony ságlevele, hogy Joahtm borsi várjobbágy Tu 'maciiban lévő birtokát roko­nainak eladta. Í232. Laurencius Abbas et Capitulum Monasterij Sancti Be­nedicti de Grana omnibus tidem Catholicam professis, quibus presens pagina patuerit, salutem in salutis aetore. Ad uniuer­sorum noticiam tam presencium quam posterorum barum te­nore uolumus peruenire, quod quidam ex jobagionibus Castri Borsiensis nomine Joabun cognatis suis, Giliano uidelicet, Woceíi, et Muncliur, uendidit terram suam hereditariam in villa Tulmach iaeentem, ad unum aratrum et dimidium sufti­eientem; et ab ore pristaldi sui, scilicet Sucbe de Bors didi­eimus, certis metarum monticulis distinctain, et ab omnibus eonterminalibus suis secure sequestratam cum assensu omnium jobagionum castri, pro quatuor marcis argenti perpetuo iure possidendam ; super hoc Paulo jobagione atque Curiali Co­mite sepe dicti Castri judice indubitanter existente. Quas qui­dem marcas memoratas uenditor coram nobis pleniter acce­pit. Ut igitur huius uendicionis forma, empcionisque series, salua semper et inconcussa permaneret, ad peticionem utrius­que partis diligentem presentes concessimus litteras in argu­mentum ueritatis eonscriptas, Abbacialis atque Capituli sigilli munimine in perpetuum roboratas. Anno Inearnacionis Domi­nice M°CC°XXXIJr Dátum per manus Jacobi tunc temporis huius loci Magistri. (Eredetie bőrhártyán, melyről az apát és a konvent pecsétje sárga-kék zsinóron függ, a budai k. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents