Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
inspecturis, quod Leonavdus Abbas de Lybin litigauit iu presencia nostra cum quodam homine nomine Potli pro quadam curia in Musuuio prope fórum eonstituta, asserens, quod per trium annorum spacia iam elapsa censum, quem de curia idem Potli sibi dare debuisset, non persoluisset. Cuius assercioni prefatus P. obieciL, quod prefata curia esset sita super terram castralem, et ius ciuile esset suum, et in nullo teneretur respondere domino Abbati de usu curie. Contra quem prememoratus Abbas sic respondit dicens; non boc verum esse, sed eandem curiam a Comite Potbone pie memorie, tilio Ecclesie Sancti Jacobi de Lybin, eidem Ecclesie collatam, et per multum tempus ab eadem Ecclesia possessam affirmauit. Cum ergo causam utriusque partis audissem; iudicaui, quod iam dictus Abbas piobaret cum domino Potbone filio prememorati Comitis Potbonis, ipsam curiam a patre suo Ecclesie antedicte fore collatam. Qui in prefixo termino dominum Pothonem ad presenciam meam producens, et nimis utiliter cum eo eandem curiam a patre suo Ecclesie sepedicte fore collatam comprobauit. Tandem Ego habita sentencia judiciaria sic causam pretactam diftiniui; ut dictus Potlio cum Abbate sepedieto, facto iuramento, curiam, que in causa uertebatur, Ecclesie predicte confirmaret. Cum igitur prefatus Potb aduersarius Abbatis conspiceret, se in causa conuictum deficere, nec dominum Pothonem, nec Abbatem iuramentum facere permisit ; sed se culpabilem, et falsé contra Abbatem dixisse, indulgenciam ab i odem postulando professus est. Et sic per meum pristaldum nomine Tbene dominum Abbatem in possessionem curie sepedicte, datis sibi clauibus omnium edificiorum in ipsa curia ponstructorum, feci introduci. Et boc scriptum super hanc causam in memóriám successorum sigillo meo reliqui sigillatum. Kivül: Littere Ceken Comitis pro una curia Comitis P. quam bábuit iu Musun. (Eredetie bőrhártyán ; a kivül oda nyomott pecsét cltíint már, a inéit, b. Révay család levéltárában.)