Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

Presbyterum Spalatensem insertis litteris nuntiare decrevit: quatenus Divinitus antiquae Religionis dogma in Ecclesiis Dal­matiarum arbitrio summi Pontificis universa praelibata sorti rentur. Sed cum terminare cuncta legitime antiquo more prae­stolaremur —• fűit fratris nostri Episcopi Nonensis, qui sibi viudicare cupiens Primatum Dalmatiarum Episcoporum, hoc quod non expediebat contra dictam Synodum in auribus Apostolicis, injustum injecit certamen. Quam ob rem diversa, et nunciis recitantibus de his praesentibus, et litteris patenti­bus non aequalia, ambiguitas Romanae Ecclesiae facta, non definita ad nos, et finienda adhuc, Epistola a Reverendissimo Papa Joanne per Legatum nostrum remissa est, cujus vero Epistolae tenor hic est. (Ugyanott III. köt. 96. 1.) 6. X. János pápának a 925-ki spalatói nemzeti zsinat határoza­taira vonatkozó levele. 925. után. Joannes Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Joanni Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo, omnibusque suis suffragaueis Epis­copis. Quia in vobis orta fűit contentio ante nostrorum Lega­torum praesentiam de Ecclesiasticis negotiis; volunius ad li­mina Apostolorum venientes ante nostram, nostrorumque Epis­eoporum praesentiam cuncta definire satagatis. Quia tunc per­fectio religionis adimpletur, cum per cauonicae diseiplinae regulás, quod quondam ordinatum fuerat, per nos emendare comprobatur. Nam vestras litteras suscipientes, investigare non detulimus; et quia illic maxima erat impressa murmura­tio, suspendere hoc curavimus, ut ante nostram praesentiam, aut tu cum Gregorio, aut unus vester suffraganeus Episcopus

Next

/
Thumbnails
Contents