Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
parte; Paulo filio Terezen, Vid filio Farcasij, et Dobruzlov, jobagionibus castri Borsiensis pro se, et pro sua cognacione, ut dicebant, ab altéra, proposuerunt jobagiones castri, quod ipsi terram Ryvchka nomine, et terram nomine Bela, ad se et ad omnem cognacionem suam pertinentes, de communi omnium cognacionum suarum consensu, et ex permissione ac beneplacito domini Andree Regis Hungarie, Leustacbio Comiti pro quinquaginta marcis argenti uendidissent, perpetuo possidendas. Quorum proposicioni Sámuel Comes, et Burunch filius Symeonis de villa Musla interfuerunt; qui liunc contractum de voluntate et permissione domini Regis, a quo se missos asserebant, inter partes factum esse protestati sunt. Et in eorundem ac nostra presencia, uenditoribus de precio plenissime fűit satisfactum. Volentes igitur nuncii domini Regis, et emptores ac venditores liunc contractum celebri memória stabilire, bominem a nobis postularunt. qui et prefatas terras circuiret. et, si qui contradictores existerent, uobis reuelaret, ne nos litteras dareinus super rebus contradictis. Ad quorum preces, unum ex fratribus nostris, Laurencium videlicet prebendarium Ecclesie nostre cum ipsis transmisimus; qui cum eisdem ad nos rediens, nobis retulit, quod prenominati uenditores cum sua cognacione in presencia conterminalium, Alexandri videlicet tilii Leustachii, et Alexandri filii Egidii, ac in presencia jobagionum prouincie, prefatas terras nullo contradicente Leustacbio Comiti in jus perpetuum assignarunt. Cujus relacionem Alexander filius Egidij, qui tuuc ad nos personaliter accesserat, et Endre, qui ab Alexandro filio Leustachii missus esse dicebatur, suis assercionibus contirmarunt. Prima autem meta terre Ryvchka, sicut ab homine nostro, presentibus partibus et conterminalibus didicimus, incipit in superiori parte Boron in eo loco, ubi torrens nomine Draguna cadit in Boron; et ascendendo per Dragunam tendit ad torrentem nomine Hrabich; et inde ad torrentem nomine Ryvchka ; et ab ista parte contermiualis est ei terra Alexandri tilii Leustachii; a parte uero meridionali meta ejusdem terre incipit in inferiori parte Boron super uadum, quod dicitur Brisneborod, et ascendit super rupem, et tendit super summitatem montis, qui uulgo dicitur berch usque ad prefatum torrentem Ryvchka; et ab ista parte contermiualis est ei terra