Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

tas, mortuas reddiderant et inanes, si umquatn in lucem exlii­berentur; hoc tamen non obmisso, quod si qua parcium a mo­do imposterum aliquam porcionem suam in prenominata terra habitam vendere et alienare niteretur, aut litis materiam pro­mouere attcmptaret, uel aliquid premissorum non acceptando reuocaret, aut contra id temere ueniret in preiudicium alte­rius partis, quelibet porciones talis partis absque litis pro­cessu in jus alterius premissa obseruantis deuoluerentur perpetuo possidende ; et insuper talis pars conuicta ducentas marcas argenti parti hane composicionem siue pacem tolle­ranti soluere teneretur eo facto. Ad que omnia premissa sese et proximos ipsorum absentes presentibus obligauerunt pro­pria sua uoluntate coram domino Hege et nobis. Verum quia quantitas terre iam dicte ad plénum nobis non constabat, no­bilem virum Zochud Comitem ad faciem eiusdem terre desti­nauimus; qui partém filiorum Woyk auctoritate domini Regis in propria nouis metis separauit ab alia parte terre separaret et generacioni Woyk sepedicte assignaret. Vnde idem ad nos rediens dixit : quod coram commetaneis et vicinis eorundem circumstanciam terre seu ville Kerezthwr iam nominate, se­cundum quod per ipsos fuerat liuiitata, reambulauit, et metali­ter separauit ab alia parte terre, separatam pacifice et quiete, cum villis et libertinis cireumadiacentibus ipsis nullo contra­dictore assignauit. Cuius quidem ordo metarum, prout idem Comes Zochud nobis partibus presentibus retulit, et in litteris" Capituli Quinqueecclesiensis rescriptis exhibuit, hoc ordine distinguntur : Videlicet quod prima meta ineipit in fluuio Top­licha, ubi aqua Mechchencha cadit in eodem; et in eadem aqua Mechchencha tendit in longo spacio, peruerit ad locum, ubi riuulus nomine Zwha Mechchencha intrat in ipsam aquam Mechchencham; deinde in eodem riuulo ascendit in bono spa­cio in uallem ad caput riuuliZwh Mechchencha memorati, de qua ualle ibidem exit uersus partém orientis, et cadit in viam penes uallis originem tendentem ; abhinc per ipsam viam pro­greditur quasi versus partém septemtrionis, et reflectitur in bono spacio in eadem via ad partém dextram versus orientem, peruenit ad arbores quinque twl cruce signatas, sub quibus cadit in aliam viam magnam, que venit de Pwker, et ista uia pro meta habetur; inde per ipsam uiam magnam in breui spa-

Next

/
Thumbnails
Contents