Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
291. Dénes nádornak ítélete, a Woykjfy család őseinek a Dráva és Száva közti régi birtoka tárgyában. 1228. Dionisius Dei gracia Comes Palatínus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Vniuersitati omnium tenore presencium volumus fieri manifestum, quod inter Rubinum filium Comitis Job de genere Woyk et eius generacionem ab vna perte, ab altéra Comitem Petrum filium Marcelli de genere Thethen et totam generaciouem suam fomes discordie et matéria questionis a longi temporis tractu pro terra inter fiuuios Pwker et Thapolcha vocatos contigue adiacente, et aliis rebus ac dampnis processisset, et vsque modo in nostri presencia perdurasset, que tandem ad domi num Regem fűit deducta; quam dominus Rex nobis vice sua commisit audiendam et fine debito terminandam. Quibus nos terminum ad producendum jura ipsorum versus inuicem prefiximus ; quibus mediantibus terram pretactam generáció ipsorum tenuisset, et ipsis appropriarent. Quo aduento parte útra que coram nobis constituta, dietus Rubinus repetebat ipsam ^ terram sub nomine juris sui vsui proprio, allegando eam pei** generacionem suam olim populasse et coluisse; sed per generacionem Comitis Petri vi occupatam detineri; et in eodem instanti instrumentis autenticis inclite memorie Beatissimi Stephani et Bela Belyn condam Regum illustrium Regni Hungarie, et aliorum ipsis succedencium coram nobis productis suam euidentissime comprobauit inteneionem. Cuius allegata et litteralia instrumenta Comes Petrus memoratus ex aduerso, que nos iusta ac uera recto juris tramite comperueramus, calumpniosis processibus cassare et improbare conabatur. Sed quia nullum euidens priuilegium ad juris sui defensionem produxit; nec proceres inter Drauum et Zauum commorantes, adducti per racionem quicquam pro parte ipsius responderunt, sed contra penitus sua improbacio locum habere non potuit. Qui intellecta dampnacione sue cause sepius a nostri