Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
mihi de socero meo Niciferus Trib. cum iatroitu et exitu suo, volo, ut habeat filia mea Anna; et pro eo, quod non est ipsa domo, sic hec alie adiunge ei vinea, que emi de coniux Aulici. Vinea namque de Pultago, et alia vinea de Sancto Joanne volo, ut habeant filii mei et filie mee, que habeo de prima uxore, et vinea de Vculo, et alia vinea in Comareto, volo, ut habeant filius meus Andreas, et filia mea Agapi, cum matre sua Maria. Et si custodierit lectum meum, sit particeps cum eis, et si non custodierit cedente, et quis de meis tunc prefuerit, privet eam et subtracte vinee ac terre, que videntur fuisse de prima uxore mea Agapi; cetere vinee, que sunt, dividant omnes filii mei et filie mee, et de prima uxore, et de subsequenti uxore; et coniux mea Maria dividat cum ipsis. Terre vero, que comparavi in Cabora, et ibidem alie terre, que mihi evenere de matre mea in Abravivicio, que evenerunt mihi de matre mea, volo, ut habeant filii et filie mee, que sunt de prima uxore; terre vero, que comparavi de Sicirani, et alie terre ibidem, que mihi evenere de matre mea, volo, ut habeant filius meus Andreas et filia mea Agapi cum matre sua Maria. De peeulio autem trecenta capita volo, ut habeant filii mei et filie mee, que sunt de prima uxore, et alia trecenta capita de peeulio habeant filius meus et filia mea cum matre sua Maria. De pastores quidem Petro et alio Petro et Desiderio, habeant filius meus et filia mea cum matre sua Maria. Ominico cum filio et filia Desidana habeant filii mei et filie mee. Armenta namque dividant omnes filii mei et filie mee, et uxor mea Maria cum ipsis. Cetera namque que sunt infra domo mobilia omnia, que videntur esse. dividant omnes filii mei et filie mee, et uxor mea Maria cum ipsis. Et in Sancto Grisogono dimitto vinea, que emi de Mazulo, et terre de Viculo, que comparavi; servum et ancillam et centum capita de pecora et uno panno de sirico et uno savano. In Sancta Maria uno panno de sirico. In Sancto Petro de panno sirico. In Sancto Thoma uno sasavano. In Sancta Anastasia una coppa de argento et uno panno de sirico. Firmino Episcopo dimitto cavallum meum. Petro diacono fratri meo ima coppa argentea, et sella argentea. Odolberti Abbatis vestimentum de quirino investito de panno vario, et una lana caprina, et una butte de vino , et uno cavallo. Joanni diacono coopertoiio de lecto de quirino