Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

monasterium uestrum uel personas inliibi constitutas suspen­sionis, excommunicationis uel interdieti sententiam promulga­uerint, siue etiam in mereennarios uestros pro eo, quod deci­mas non soluitis, seu aliqua occasione eorum, que uobis Apo­stolica benignitate indulta sunt, seu benefactores uestros pro eo, quod aliqua uobis benefieia uel obsequia ex caritate pre­stiterint, uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus, in qui­bus uos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protu­lerint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolice indulta prola­tam duximus irritandam, nec littere ulle tirmitatem babeant, quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem Apostolicornm priuilegiorum constiterint impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat uobis nichillo­minus in uestro monasterio exclusis excommunicalis et inter­dictis Diuina ofticia celebrare. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, honiinem capere, tenere, interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontiticibus ordini uestro concessas, nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus uel aliis fidelibus uobis rationabiliter indultas, auctoritate Apostolica contirmamus et presentis scripti priuilegio com munimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ei possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexatio­nibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona lianc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui di­gnitate careat, reamque se Diuino iudicio existere de perpe­trata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et san guine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.

Next

/
Thumbnails
Contents