Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
1. Arnulf császár és keleti-frank király okmánya, melylyel a salzburgi érsekségnek megyéjét megerősítvén, azon városokat és javakat is felemlíti, melyek, a későbbi Magyarország területén, ahhoz közvetlenül a honfoglalás előtt tartoztak. 890. In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Arnolfus Divina favente gratia Rex. Oportet igitur nos, qui Divino sumus munere quodammodo prae ceteris mortalibus sublimati, ejus in omnibus parere praeceptis ; cujus clementia praelati sumus, atque cujus praecellimus munere, loca utique sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum nostro relevari juvamine atque Regali tuimine ; quoniam hoc nobis et ad mortalem vitám temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido eredimus , Quapropter comperiat omnium nostrorum fidelium, praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter quidern venerabilis Archiepiscopus uoster Diotmarus, veniens in procerum nostrorum praesentiam, postulavit Serenitatem nostram ; ut ob mercedis nostrae augmentum quasdam res proprietatis nostrae ad Sanctam Ecclesiam Juvavensem, quae est constructa in honore Sancti Petri et Sancti Roudberti Confessoris Cliristi, ubi corporaliter requiescit, et ipse praedictus venerabilis Archiepiscopus praeest, in proprium jure perpetuo permanendum concedisseinus. Cujus petitioni ob amorem Domini nostri Jesu Cliristi 7 seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum, ae Beatae memoriae domini ac genitoris nostri, nostraeque mercedis augmentum, libentem assensum praebentes decrevimus ita fieri. Tradimus itaque atque firmamus ad praedictum monasterium Sancti Petri Sanctique Roudberti; primitus castellumSanctaeErndrudis cum omnibus juste atque legaliter adeundem castellum pertinentibus, MONUM. HUNG. HIST. DIPL. 11. 1