Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

ginis Mariae, in Natalicio BeatorumApostoloriim Petri et Pauli; in Nativitatc Beati Joannis Baptistae; in festivitate Beati Joan nis Evangelistae, Commemoratione Omnium Sanctorum; in con­secrationibus Ecclesiarum et Episcoporum, benedictionibus Ab­batum; ordinationibus presbiterorum; in dedicatione Ecclesiae tuae, in festivitate Beati Grisogoni, et in anniversario consecra­tionis tuae die. Studeat ergo tua fraternitas plenitudine tantae dignitatis suscepta ita strenue cuncta peragere, quatenus mo rum tuorum ornamenta eidem valeat convenire. Sit vita tua sub ditis exemplum, ut per eam agnoscant, quod appetere debeant, et quae cogantur vitare. Esto discretione praecipuus, cogitatio­ne mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo ; curae tibi sit magis hominibus prodesse, quam praeesse; non in te potestatem ordinis, sed aequalitatem oportet pensare con ditionis. Stude, ne vita doctrinam destituat, nec rursum vitae doctrina contradicat. Mementó, quia ars est artium régimén animarum. Super omnia studium tibi sit Apostolicae Sedis decreta firmiter observare, eique tamquam matri et dominae tuae fideliter obedire. Ecce fráter in Christo earissime, inter multa alia liaec sunt pallii, ista sacerdotii, quae omnia facile Christo adjuvante adimplere poteris, si virtutum omnium ma gistram caritatem et humilitatem habueris , et quod foris ha bere ostenderis intus habebis. Nulli ergo hominum liceat hanc nostram constitutionem infringere, vei ei ausu temerario con traire. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis. honoris que sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a Sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Cliristi alie na fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, qua tenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud discre tum judicem praemia aeternae pacis inveniat Amen. (Pápai jegy, s a pápa és 12 bibomok aláírása.)

Next

/
Thumbnails
Contents