Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

nem sanctorum patrum recipere ad wonachicum habitum sus­cipiendum, absque quorumlibet Episcoporum interdictione. Mo­naehos etiam et sanctimoniales eidem monasterio subiectas sine euiuscunque prohibitione eis liceat iudicare. Obeuntevero te, nune loci ipsius Abbate, vei quocunque successorum tuorum, nullus ibi eligatur uiolentia uel aliqua subreptionis astutia, sed quemfratres communi consensu elegerint, uel pars fratrum sanioris consilii. Statuimus, ut Abbas et monaehi eiusdem monasterii, qui sunt ad sacros ordines promouendi, consecra­tiones quoque Ecclesiarum seu altarium, chrisma et oleum sanctum ab Episcojíis, in quorum Dioeesi sunt, petant, si gratiam Apostolice Sedis habuerint, et gratis ac sine prauitate aliqua dare uoluerint; sin alias, ad quem maluerint Catholi­cum uadant. Babtisma quoque per Ecclesias illas fieri conce­dimus, in quibus ex more soliti sunt facere. Dccernimus etiam, ut nulli Episcoporum liceat in iam dicto monasterio ordina­tiones facere, seu puplicas missas celebrare, nisi ab Abbate inuitatus fuerit; uel in Ecclesiis eidem monasterio subiectis, sacerdotem excommunicare, uel ad synodum uocare, aut Ab­bates et monachos. Decinie uero, quas pie recordationis Ste­fanus Rex ab Ecclesia Sancti Michaelis emit, et alie conces siones, quas pro tuitione patrie, pro statu Regni, pro augmento íidei Beato Martino concessit, firme et illibate permaneant. Si quis autem sciens contra huius nostri decreti paginam agere temptaverit, secundo vei tertio admonitus, nisi resipuerit, a Sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Cliristi alienus fiat. Is autem, qui obseruator extiterit, et hic benedic­tionem percipiat, et in futuro per intercessionem Beati Martini ad gaudia eterna peruenire merearur. (P. H.) (Pápai jegy.) fEgoPaschalis Catholice Ecclesie Episcopus ss. t Ego Anastasius Cardinalis Sancti Clementis ss. f Ego Petrus Portuensis Episcopus ss. f Ego Richardus Albanus Episcopus ss. f Ego Augustinus Cardinalis in titulo Sanctorum 1111 coronatorum ss. Dátum Beneuenti per manus Gualterij Diaconi Cardina­lis anno Dominice Incarnationis MCIII., et quarto anno Pon-

Next

/
Thumbnails
Contents