Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

21. IV. Miklós pápa Ilona, a szerbiai királynégyóntató atyját rendkiviili hatalommal ruházza fel. 1291. Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissime in Christo filie Elene Regine Servie Illustri salutem et Áposto­licam benedictionem. Quanto personam tuam maiori prose­quimur plenitudine caritatis , tanto libentius yotis tuis liben­ter annuimus, in hiis potissime, que debent tuis iustis desi­deriis esse grata, tueque anime salutem respicere dinoscun­tur. Tuis igitur devotis supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut dilecto filio fratri Nicolao de Vosica, Ordinis fratrum Minorum , vei cuivis alii discreto fratri eiusdem Ordinis presbitero , quem , quotiens, oportu­num fuerit, in confessorem duxeris eligendum , tua possis confiteri peccata, et ab eo recipere salutarem penitentiam ac debite absolutionis beneficium de commissis, etiamsi, quod absit, talia extiterint, propter que Sedes esset Apostolica merito consulenda. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dátum apud Urbem-Veterem klibus Mártii, Pontificatus nostri anno quarto. (IV. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 375. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents