Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)
conversationis effectum revocare desiderans, sibi paternas et affectione plenas suas litteras destinavit, eum ad hoc per se ac alios etiam salutaribus monitis et attentis exhortationibus inducendo, ut a Tartarorum et aliorum predictorura dampnatis erroribus penitus resiliret : at idem Rex utpote in sensum reprobum deditus, per abrupta indevotionis oberrans, et ad inobedientie detestande duritiam se convertens, huiusmodi monitis et exhortationibus, quas pii patris producebat affectus, parere humiliter, prout nobis clamoris validi pridem revelavit assertio, non curavit. Cum autem de ipsius Regni et incolarum eius statu sollicite cogitantes, te ad prefatum Regnum , commisso tibi in eo ac aliis nonnullis provinciis plene legationis officio, destinemus, volumus et per Apostolica scripta tibi districte precipiendo mandamus, quatenus solerter attendens et diligenter considerans, quod Apostolica Sedes huiusmodi negotium ex certis considerationibus specialiter cordi gerit, cum te ad partes illas pervenire contigerit, per te vei alium seu alios, de quibus expedire putaveris, sollerter indagare procures et inquirere diligenter, utrum prefatus Rex, dum adhuc viveret, ad cor reuersus, mortis sue tempore fidem teneret catholicam et servaret, dimissis erroribus et sectis infidelium abnegatis , ad quos seu quarum observantiam dicebatur, dum viveret, transitum habuisse : procures etiam certitüdinem habere plenariam, utrum Rex ipse decesserit tamquam Catholicus Christianus, non hereticus, nec scismaticus, neque a fide exorbitans supradicta; quidve super hiis sciunt, credunt et tenent Prelati et religiosi, Magnates et clerus ac populus dicti Regni; et quod super premissis et eorum singulis tam de fama quam de veritate contigerit inveniri, et quod etiam de predictis in Regno tenetur eodem , maximé a Prelatis et religiosis eisdem, nobis plene, seriatim, distincte ac lucide quantocius per proprium nuntium studeas intimare. Dátum apud Urbem-Veterem Idibus Septembris. Pontificatus nostri anno tertio. (IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 369. 1.)