Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)
nobiles ac alios supradictos, super quo eos volumus esse sollicitos et attentos, de statu r conditionibus et circumstantiis ipsis certificati tandem plenius et instructi, circa Regnum ipsum et statum eius possimus ntilius et efficatius ad laudem Divini nominis et quietem fidelium providere. Nos autem prefatos Archiepiscopos , Episcopos , et Nobiles ac alios supradictos per nostras litteras monemus et hortamur attente; nichilominus eis per Apostolica scripta mandantes, ut tibi circa premissa oportunis consiliis et auxiliis assistentes, tuis salubribus mandatis et monitis efficaciter intendere studeant; ita quod per effectum operis pateat, eos bonnm et prosperum diligere statum Regni, et ipsorum devotio possit non imraerito commendari. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus circa predicta sic te prudenter et sollicite gerere studeas, ut prémium exinde consequaris a Domino, et a nobis digne commendationis titulum merearis. Dátum apud Urbem-Veterem VII. Idus Septembris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Electis, Abbatibus et aliis Ecclesiarum Prelatis per Regnum Ungarie constitutis. Etsi Roraana Ecclesia etc. ut supra usque et prudentiam circumspectam, prout vobis non arbitramur incognitum etc. usque fructuosa : quorum aliqua, prout multos ex vobis, ut credimus, facti evidentia docuit etc. usque dinoscitur oportuna, venerabilem fratrem nostrum B Eugubinum Episcopum, virum utique providum et discretum, zelatorem iustitie, ac nobis et fratribus nostris etc. verbis competenter mutatis usque providere. Quocirca universitatem vestram rogamus et hortamur attente, nichilominus vobis per Apostolica scripta mandantes, quatenus Legato assistentes eidem circa premissa consiliis et auxiliis oportunis, eius monitis et mandatis salubribus efficaciter intendatis; ita quod per effectum operis pateat vos bonum et prosperum diligere statum Regni, vestraque devotio possit exinde non immerito commendari. Dátum apud Urbem-Veterem VI. Idus Septembris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. dilectis filiis nobilibus viris Ducibus, Marchio-