Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)
1. III. Endre király Pálnak, Reck gróf fiának, Praiuna nevii birtokát vieg erősíti. 1290. Nos Audreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis, quod licet in congregacione generáli supra Veterem Budám celebrata coram venerabilibus patribus Archiepiscopis, Episcopis, et omnibus aliis Ecclesiarum Prelatis, Baronibus, Comitibus, per vniuersos Regni nobiles extiterif inter cetera specialius ordinatum, ut vniuerse terre vduornicorum nostrorum, et specialiter terre ad predia nostra Regalia pertinencia (így) ad jurisdiccionem Regiam deooluantur; tamen quia Paulus filius Comitis Reck de Tbwrowcz cum cognatis et sociis suis, videlicet magistro Joanne filio Mykonis, Beke filio Comitis Emerici, et Nicolao filio Chyma, magistro Leustachio, Nicolao filio Gyge, Bydow filio Comitis Bogmerij, Petro filio Mykus, in conservacione castri de Zolwm, domino Rege Ladizlao f'ratre nostro charissimo bone memorie de medio sublato, nobis et Regno nostro graciosissimos et fidelissimos impendit famulatus; nos inspecta ipsius fidelitate, Regiam vt decet Maiestatem, quamdam possessionem suam Prawna vocatam cum suis pertineneijs, quam ex collacione domini Regis Ladizlai tenuit et possedit vsque modo, relinqnimus, dedimus et donauimus eidem Comiti Paulo perpetuo et irreuocabiliter possidendam, et cognatos suos et socios superius nominatos, et alios quos nobis illa vice nobis dixerit seruiuisse, omni dileccione et fauore Regio prosequemur; et hec omnia eidem promisimus conseruare et tenere data fide. MONUM. HUNG. HIST. — DIPL. 10. 1,