Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

colligantur, nos centesimam huiusmodi remittentes in locis, in quibus non extitit per exeeutores indicta, volumus et man­damus, ut singulis vestrum per se vei alios centesimam ip­sam in locis sibi subditis, in quibus indicta fűit et non extitit persoluta, a tempore quo indicta fűit, usque ad tempus pre­dicte decime, legata quoque in eisdem locis subsidio predi­cto relicta, omnes quoque obventiones undecumque et qua­litercumque ipsi subsidio in locis provenientes eisdem, tam pro tempore preterito quam futuro colligatis integraliter, et fideliter conservetis, eaque omnia penes illos, qui decimam per nos eidem subsidio deputatam custodierint, ad opus pre­dicti subsidii deponatis, facientes nichilominus, quod de trun­co in supradicto Coneilio ordinatum extitit observari, videli­cet , ut in singulis ecclesiis truncus ponatur concavus tribus clavibus consignátus ; prima penes Episcopum, secunda pe­nes ecclesie sacerdotem, tertia per aliquem religiosum lai­cum conservandis, et in eo fideles quilibet, iuxta quod Do­minus eorum mentibus inspiraverit, suas elimosinas (leponere in remissionem suorum peccamiuum moneantur, et in ipsis ecclesiis semel in ebdomada pro remissione huiusmodi pec­catorum, et presertim offerentium elimosinas certa die, quam tamen sacerdos pronuntiet, populo , missa publice decante­tur. Concedimus insuper, ut si aliqui crucesignatorum infra tempus a nobis ad votum exequendum huiusmodi assignan­dum decesserint, illarum indulgentiarum et gratiarum sint plene participes, que obeuntibus in eiusdem terre servitio sunt concesse. Commutandi ad bee a personis earumdem Diocesium emissum ieiuniorum ac cuiuslibet peregrinatio­nis votum in negotii predicti subsidium, ac etiam per censu­ram ecclesiasticam crucesignatos quoslibet, cuiusque digni tatis , vei couditionis fuerint, compellendi, ut in eodem ter­mino illud executuri ad terram predictam aceedant, vei ip­sum redimant, si legitimo fuerint impedimento detenti, et vos pensatis personarum et aliis circumstanciis illud videri­tis redimendum. In hoc autem et aliis premissis articulis, in quibus aliqua vestre circumspectionis arbitrio relinquuntur, maximé sic vestras conscientias oneramus, ut in die strieti examiuis teneamini l)eo et nobis exactam reddere rationem ; deputandi quoque personas ydoneas in eisdem Diocesibus MONUM. HUNG. H1ST. — DlPf-. 9. 5

Next

/
Thumbnails
Contents