Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

prebet exemplum, et prestat operosam fiduciam serviendi. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri revolventes armariolo, noticie cunctorum de claramus : quod cum nobilis vir et honestus magister Petrus, filius magistri Mathei de geuere Chak, a primo'iuuentutis sue principio, auo nostro et patri nostro, victoriosissimis Hungarie Regibus, ac nobis demum ex conspicuis actibus me­ruisset multipliciter complacere, diversis clarens meritorum virtutibus, quod longum esset propter sui multiplicitatem suo modo per singula enarrare; aliqua tamen de gestis eius, quorum quedam vidimus, que- dam a patre nostro, quedam a Regni Baronibus veraciter intellexinius, ad me­móriám futurorum et informacionem ceterorum presen­tibus iussimus annotari. Primum siquidem cum dominus Rex páter noster tunc gerens terre transdanubialis guber­naculum a facie patris sui, qui eum ex infidelium instiga­cione, relegato paterne pietatis aífectu, persequebatur, in castrum de Feketyubolm (Fekete halom) eum pauca conii­tativa declinasset, idem magister Petrus ex missione patris nostri sub castro Dewa contra Cumanorum exercitum virili­ter dimicavit; quosdam ex eis captiuando, quosdam autem perimendo, triumphalem reportauit victoriam, negotium pa­tris nostri inibi feliciter inchoando. Preterea cum castrum Borynka per inimicos patris nostri et Regni Vngarie explo­ratores fuisset occupatum ; prefatus magister Petrus cum effusione sanguinis sui, et morte suorum recuperavit castrum illud et iurisdictioni restituit fidelium nostrorum, eliminatis . infidelibus ex eodem. Ad hec cum praedictus auus noster transmissa armatorum multitudine primum nos et dominam Reginam matrem, et sorores nostras carissimas de castro Potok educi fecerat et extrahi; et exinde patrem nostrum inuestigari faciebat, machinans eum priuare iure geniture, et Regni diademate spoliare ipse magister Petrus, cum Matheo fratre suo, primum captiuauit speculatores exercitus aui no­stri,contra patrem nostrum ad explorandum clancularie desti­natos, quibus de captinitate huiusmodi ad cautelam absolu­tis, per quorumdam Baronum, patri nostro fidelium, licettunc ipsi auo nostro coacte famulaoeium, Saxones et alii homines regionis Transiluane ad Patrem nostrum redierunt, eum na-

Next

/
Thumbnails
Contents