Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

operosam fiduciam seruiendi. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum declaramus, quod cum nobiles viri Nico­laus, Vgra, Valentinus et Ypolitus, filii Comitis Ypoliti, fide­les nostri, a primeuo iuuentutis sue principio auo nostro et pa­tri nostro victoriosissimis Vngarorum Regibus piarum recor­dacionum, ac nobis demum ex conspicuis actibus meruissent multipliciter complacere, diuersis clarentes meritorum uirtu­tibus, se et suos in omnibus Regni expedicionibus etbellorum euentibus ut leones intrepidi dubijs fortune casibus submit­tendo ; et specialiter in memóriám reuocantes, quod cum Boe­morum Rex olim patris nostri, nunc vero noster et Regni no­stri capitalis inimicus, fidei sue uiolator, fracta pace, ruptis treugis et neglectis iuramenti sui uinculis, ducens secum in auxilium florem milicie tocius Almanie, íines Regni Hunga­rie potencialiter adbijsset,Jarinum (így) et quedam alia castra prodicionaliter occupando; nosque ad recuperaciouem eius­dem Castri Jauriensis accessissemus, idem Vgra filius Ypoliti in expugnacione eiusdem Castri Javriensis tam iaculis quam lapidum ictibus mortis articulum pro Regni commodo non metuens wlnera letalia subportauit. In aliqualem igitur recom­pensacionem tot et tantorum seruiciorum suorum, licet ma­ioribus digni haberentur, quamdam terram vduornicalem Li­udafelde vocatam ad usum trium aratrorum sufficientem, iux­ta terram eorundem filiorum Comitis Ypoliti Elya vocatam adiacentem, sepedictis íiliis Comitis Ypoliti, et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, dona­vimus et contulimus perpetuo possidendam. In cuius terre corporalem possessionem eosdem Nycolaum et suos fratres per Comitem Gábrielem fidelem nostrum sub testimonio Con­ventus Symigiensis nullo penitus contradictore existente, si cut in eiusdem Conuentus litteris, cui inspeccionem et ream bulacionem dicte terre de mandato specialiter commiseramus, contineri vidimus, fecimus introduci. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur optineat perpetue fir­mitatis, nec processu temporum possit in irritum per quem piam reuocari, presentes concessimus literas sigilli uostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus magistri Be­nedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cau-

Next

/
Thumbnails
Contents