Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
non curando curare, cum curam non babeant animarum : utilitatem cure percipiunt, et eius periculum recusantes habere, presunt sine sollicitudine, honorem cure habentes sine onere et sine discriminis proprii periculo, agnoscentes erimina aliorum. Item auctoritas eorum in confessionibus audiendis penitentiariorum vestrorum videtur excedere potestatem. Ilii enim remittunt ad nos absolutos pro penitentia ioiungenda : isti vero absolvunt et iniungunt penitentias sine nobis. Legati a latere vestro missi legationis sue termioos exeuntes, Archiepiscopi et Episcopi extra suas Dioceses de absolvendo et ligando intromittere se non possunt: fraires vero ad quascumque terras veniunt, iniungunt penitentias et absolvunt, excellentes in hac iurisdiccione omnes iurisdicciones ordina rias, et eciam delegatas. In hiis omnibus consilium vires nostras excedit: sed vestrum est pocius providere, quod et Prelatorum et Cleri auctoritas conservetur, et nichilominus iam sanctorum ordinum multitudo maxima valeat sustentari, médiám forte viam tenendo inter dominum Innocentium papam 1III. et III. Alexandrum, quorum unus pro clero, altér pro fratribus suas constitutiones dinoscitur edidisse. Quoniam autem iniunxistis nobis, aliquid consilii nostri in mare magnum diseretionis vestre presumimus instillare, videlicet quod a confessionibus audiendis quoad consulendum non arceantur fratres, sed pro absolutionibus et penitentiis iniungendis remittant nichilominus confitentes ad legitimos sacerdotes. Et quamvis fratres alias sunt exempti, tamen quoad confessiones audiendum, et etiam predicandum eligantur ab Episcopis tantum , qui ad hoc ab ipsis habiles et ydonei iudicentur, habentibus potestatem eos, qui secus presumpseriut, per censuram ecclesiasticam compescendi, et eciam predicationis silentium imponendi perpetuo eis, qui in predicationibus suis clero detrahere consueverunt. Ne autem, sicut dictum est supra, populus in predicatione fratrum distrahatur a missis in propriis parochiis audiendis, statuere potestis, ut ab ipsis fratribus tantum in parochiis predicetur, nisi forsan in fratrum festivitatibus, dedicationis videlicet et patroni, sub cuius titulo speciali eorum ecclesia est fundata. Videtur eciam, quod cum ordines isti super paupertatem et mendicitatem penitus sint fundati, ni-