Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
151. Chene Chugut fia Margit és Ágnes szolgálóit Lukácsnak a pozsonyi káptalan előtt bevallja. 1282. Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspeetu ris Capitulum Posoniensis Ecclesie salutem in omnium Saluatore Ad yniuersorúm noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis coram nobis personaliter Luca filio Jovan de Corcba ex una parte, et ex altéra quodam, qui se dixit uocari Chene filium Chugut de Luche, cuius persona nobis non fűit bene nóta, sicut postmodum certificati fuimus de eiusdem persona per Belid filium Buzad, et Turcha de Corcha , i obiles de Comitatu Posoniensi, ac per Mathiam filium Hyrchul jobagionem castri Posoniensis ; qui quidem Chene est confessus oraculo viue uocis, quod ipse duas ancillas suas empticias, Margaretam et Ágnes vocatas, eciam coram nobis personaliter conparentes, et se esse ancillas ipsius Cene pure confitentes, predicto Luce pro quinque mareis veudidisset, quas quidem quinque marcas idem Cene ab ipso Luca dixit se recepisse plenarie et habere, obligans se, quod nec idem Cene, nec sui cognati predictas ancillas ab eodem Luca ullounquam tempore poterunt reuocare. Dátum in vigilia Sancti Laurencij anno Domini M° CC° octuagesimo secundo. A B C D Jegyzet. Az Amadé grófok csalóközi levéltárából másolta Horvát István. Erdy.