Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

148. IV. Márton pápa IV. László magyar királyt biztosítja, hogy néhány plébánosnak Fülöp fermói püspök és apostoli követ ál­tali kinevezése, a magyar király egyházi védjogának kárára nem lesz. 1282. Martinus Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio Ladislao Regi Ungarie Illustri salutem et Apo­stolicam benedictionem. Sicut porrecta nobis ex parte tua petitio continebat, venerabilis fráter noster Philippus Firma­LUS Episcopus, tunc in iilis partibus Apostolice Sedis Le­gátus, ea occasione, quod ipse in personam tuam, quamquam post appellationem pro parte tua ad Sedem Apostolicam le­gitime interiectam, excommunicationis sententiam prornuL garet, in nonnullis Regni tui Ecclesiis tunc vacantibus, qua­rum Patrónus existis, aliquos in plébános, in quibusdam vero Rectores instituit a te minimé presentatos : quare a nobis humiliter postulasti, ut providere in hac parte tibi, ne per hoc imposterum iuris tui tibi competentis in ipsis Ecclesiis dispendium patiaris, de oportuno remedio paterna sollici­tudine curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus favora­biliter annuentes, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut, premissis veris existentibus, per institutiones huiusmodi ta­liter factas in sepedictis Ecclesiis ab Episcopo memorato nullum tibi, tuisve successoribus possit generari preiudicium vei obstaculum interponi, quominus, quotieus Ecclesias ipsas vacare contigerit, ad eas idoneas personas, prout ad te per tinet, et consueuit hactenus íieri, representes. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dátum apud Montem-Flasconem V. kalendas Septembris. (Pontificatus nostri) anno secuudo.

Next

/
Thumbnails
Contents