Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
X. Gergely pápa IV. László magyar királyhoz uralkodásának kezdetén intézeti intéséi. 1272. Gregorius Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio iiostro . . . Regi Ungarie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Habes, fili carissime, unde humiliato apud Dominum spiritu et corde contrito in vocem exultationis et confessionis erumpas , ut exultes in ipso, et eius circa te immensa beneficia fatearis : ipse namque tibi donavit tantis oriri natalibus, immensis habundare divitiis, et primogenitum concedere Regie predestinavit Excellencie successoreiu. Ipse clare menaorie patre tuo de hac luce subtracto, te in annis iuvenilibus constitutum ad paterni solii culmen secundum omnipotentiam sue virtutis erexit. Quid igitur retribues Domino protantis 7 que tue tribuit iuventuti? profecto si paternis aurem inclines affatibus, si pio patri detuasalute sollicito et eius salutaribus monitis acquiescas, Regnumtuum ab ipso, per quem datur regnare Principibus, recognoscens, ad eum, a qao bona euncta procedunt, omnia tibi collata beneficia referes. Ilii iuventutis tue primitias offeres, ad ipsum fortitudinem tuam custodies, et residua vite tue tempóra in continuatione salutaris propositi, et piorum prosecut ione ope rum devovebis favendo Ecclesiis, ipsarum libertates et iura, nec non et ministros Dei, personas ecclesiasticas confovendo. Hec enim tibi annos yite producent, hec dierum longitudinem ministrabunt, hec firmabunt procul dubio thronum tuum : hiis itaque ab annis teneris tuum animuum imbue, hiis kiforrna, talibus assuesce, ut per consvetud inem móres fiant, nec perverti possint amplius conversa quodammodo in naturam : ad quod Serenitatem Regiam monemus et hortamur in Domino, sano nichilominus tibi consilio suadentes, quod etiam consiliarios et alios familiares tibi assumere studeas, qui te in semitas mandatorum Domini dirigant, non perversis sug1*