Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
terne virgam extendere, ac illa feriente ab eo indecentia queque prorsus excutere, ut illis expiatis munde reniteat Deo patri et uobis, filius presentetur electus, et exulteDt corda fidelium in lumine yultus eius, ipseque prospere procedens et reguans, tandem participationem eterne glorie mereatur : et si qua forsan ex nostris eloquiis amara colligeretis, tencre vos volumus, quod ex amoris dulcedine talis, amaritudo procedit, et finaliter ab eo grate percepta dulcescet. Licet itaque in primo ipsius Legati progressu displicuerit nobis et merito, quod sicut audivimus, Rex ipse eius reformidans adventum et ingressum forsan dubitans, illum dicebatur, quod iuvite referimus, impedire; cum non deceret de patre íilium dubitare, nec opinari, seu debere presuniere, quod Romaua mater Ecclesia, que munifica singulis, non solum filios benedictionis grate complectitur, et dulcedinis lactat uberibus, verum etiam oberrantibus, ut neminem sue relinquat benignitatis expertem, potius mansuetudinis sinum pandit ad gratiam, quam in illos iudicium exerceat ultionis, in eum sev.ens, quicquam sibi nocivum transmitteret, vei Celsitudini Regie ac Regno predicto, quod in memória nostra tenemus acceptum, quodCbristi ministros producit electos et viros religione fecundos, inclitos Catbolice fidei professores, et in quo degit catholicus populus, mandatorum Domini sectator eximius, peregrinatiouibus, penitentiis et aliis piis vacans operibus, prout in pluribus experimur, fomenta negaret propinare salutis : tamen resumpsimus in mente letitiam , gratanter audito , quod Regia Celsitudo postmodum ingressu dicti Legati percepto, se ipsius inductionibus et salutaribus monitis Regali mansuetudine conformavit, et animum suum ad omnipotentem Dominum, ut videbatur, devote convertens, dicta sibi per eundem Legatum tam super observatione fidei ac decretorum et consuetudinum progenitorum suorum, et conservatione libertatis ecclesiastice, quam bereticorum expulsione de Regno predicto, servare, ac in terris suis servari facere, super altare, tactis evangeliis, promisit, quodque ipsius Legati monita super liberalione Christianorum, quos Cumani et alii pagani sub servitute tenebant, benigne recolligens, quod Christianos a Cumanorum obsequiis retraberet, quod compelleret Cumanos ad babitandum UONUM. HONG. HIST. DIPL. — V. 13