Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

deliberationis scrutinium introductis, in venerabilem fratrem Lodomerium Episcopum quondam Waradieusem, Strigoni­ensem Electum deliberaciouis ipsius exitus conquievit, et considerantes, quod sicut assertione fidedigna recepimus, vir est in consilio providus ; in actibus strenuus, virtute pollens et fama, sicque in Waradiensi Ecclesia non solum fideliter sed et utiliter ministravit, ut super pauca fidelis, super multa constitui mereretur; attendcntes quoque, quod tui bonoris et comodi zelator asseritur, et culmini Regio astitisse indefessa constantia predicatur, in boc tuis et Regni eiusdem provi­dere utilitatibus intendentes, ipsum a viuculo, quo eidem Waradiensi tenebatur Ecclesie de ipsorum fratrum consilio et Apostolice plenitudine potestatis duximus absolvendum; et ad dictam Strigoniensem transferentes Ecclesiam propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem ipsius, eum ipsi preficimus in Arcbicpiscopum et Pastorem, nicbilominus ut ad eandem Strigoniensem Ecclesiam libere transeat, sibi licentiam concedentes. Quocirca Serenitatem Regiam mone­mus, rogamus et hortamur attente, in remmissionem tibi pec­caminum iniungentes, quatenus, si qua de bonis temporali­bus eiusdem Strigoniensis Ecclesie in manibus tuis vei tuo­rum existunt, eidem Electo sine aliqua cunctatione ac dimi­nutione restituas, et alios restituere tradita tibi potestate compellas, in manutenendis eiusdem Ecclesie iuribus sic prompté, sic favorabiliter Regalis potentie brachio foturus eundem, quod exiude a retributore bonorum omnium eterne retributionis prémium, et a nobis laudis preconium et ampli­oris favoris cumulum merearis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum X. Kalendas Julii, (Pontificatus nostri) anno secundo. (III. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 339. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents