Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
Ecclesie Electi aule Lostre Vice-Caucellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°. CC°. septuagesimo nono, Regni autem nostri anno V°. (III. András 1291-diki megerősítő leveléből, melynek eredetije megvan Dézs város levéltárában. Szabó Károly.) 110. IV. László király Latibor és fiai, turóczi jobbágy fiak, s Demeter sárosi főispán közt Kurtus nevű földről határoz. 1279. Ladyzlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Latybor et filij sui, filij jobagionum nostrorum de Torucb, Demetrium Comitem de Sarus ficlelem nostrum super terra Kurtus iuxta Kurtus adiacenti in Comitatu Neugradiensi exystenti, quam eidem Comiti Demetrio ob merita seruiciorum suorum in omnibus expedicionibus Regni nostri inpensorum contuleramus, in causam euocassent, et ipsa causa coram nobis fuisset ventilata, tandem quia dictam collacionem nostram ipsi Comiti Demetrio in recompeusacionam seruiciorum suorum factam fuisse conperimus, que sub castro nostro Jauriensi, quod per Regem Boemorum, inimicum nostrum et persecutorem Regni nostri, rupta pace et uinculo treugarum dissoluto, occupatum fuerat, in expugnacione eiusdem castri inpenderat, nec non alijs quibuslibet locis, (et) temporibus oportunis, babita deliberacione diligenti coram omnibus Baronibus et nobilibus Regni nostri, qui ad congregacionem nostram conuenerant, quam anno Domini M° ducentesimo septuagesimo nono, vicesimo secundo die Sancti Johannis Baptiste cum