Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
52. IV. Orbán pápa János győri esperestnek megengedi, hogy esperest ség én kívül más egyházi javadalmat bírhasson még. 1264. Urbánus Episcopus etc. dilecto filio Joanni Archidiacono Jauriensi, nepoti venerabilis fratris nostri . . . Episcopi Penestrini salutem etc. Volentes tibi tue devotionis meritis, intuitu quoque venerabilis fratris nostri . . . Episcopi Penestrini, cuius nepos existis, gratiam facere specialem, tuis et eiusdem Episcopi precibus inclinati, devotioni tue, ut preter Arcbidiaconatum Jauriensis Ecclesie curam animarum annexam habentem, quem te canonice prcponis adeptum, unicum aliud ecclesiasticum bereficium, etiam si sit personatus vei dignitas, et similis ei cura immineat, licité recipere, si tibi in Eegno Ungarie canonice offeratur, et cum predicto Archidiaconatu retinere libere valeas, constitutione Generális Concilii non obstante, auctoritate presentium indulgemus: proviso quod Archidiaconatus et beneficium huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dátum apud Urbem Vetereni 11. nonas Januarii, (Pontificatus nostri) anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m 1 k. 258. 1.)