Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

bat, nec non et tu pro te super huiusmodi questione sponte, libere ac absolute in prefatum Episcopum Penestrinum com­promittere curavistis. Postmodum vero lite super libellis pro tua parte coram jam dicto Episcopo Prenestino porrectis le­gitime contestata, Episcopus ipse, inspectis processibus, actis, munimentis, et rationibus coram eo exhibitis. nec non audi­tis, que partes dicere ac proponere voluerunt, consideratis etiam que ad pacem, tranquillitatem et bonum statum utrius­que partis facerent, supradictos Episcopum .Tauriensem et ma^istrum Petrum ab impetitione tua super eodem Archidia­conatu Supruniensi sententialiter absolvit et absolutos esse decrevit. Supradicta quoque auctoritate nostra super provi­sione tibi facienda de dignitate vei personatu cum cura vei sine cura, que vei qui in Jauriensi Ecclesia tunc vacabat vei primo vacaret, ac de capellis et redditibus capellarum ad collacionem ipsius Episcopi pertinentium usque ad certum annuum valorem quamdam ordinationem te ac dicto magistro Petro presentibus eclidit, dignitatem seu personatum et ca­pellas huiusmodi tibi conferendas Apostolice donacioni reser­vans, et decernens irritum et inane, si secus de hiis quavis auctoritate contigerit attemptari, prout in publico instrumento confecto exiude ac sigillo ipsius Episcopi Prenestini signato plenius continctur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati. hujusmodi ordinationem, reservationem et decretum per eun­dem Episcopum edita, iu hiis que te contingunt, rata et firma habentes, ea auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conimunimus. Tenorem autem ipsius iostru­menti de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari: qui talis est. In nomine Domini Ámen. Orta dudum stb. (mint fe­nébb 45. sz. a ) Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Dátum apud Urbem Veterem IIII. nonas_ Jauuarii, (Pontificatus nostri) anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. ta. 1. k. 255. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents