Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
49. IV. Béla király Ujhelyben és Potworchban fekvő földeket Favus pannonhalmi apátnak itéli oda. 1264. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris litteras presentes inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Butbk filius Budicha, et Mortunus, ac alii cognati sui a villis monasterii Saneti Martini Vyhel et Potworcb nuncupatis, intra metas earundem villarum terram quindecim aratrorum repeterent coram nobis, fuissetque super hoc inter partes diucius disceptatum; tamen quia auditis proposicionibus parcium inucnimus illám terram olim fuisse apud Comitem Ivánkám filium Damana, et apud Reginam karissimam consortem nostram ; postmodum habito consilio Baronum nostrorum qui in judicio nobiscum assedebant (igy),eoquod idemButhke et cognati sui priuilegium suum super quantitate ipsius terre nequiuerunt exhibere coram nobis, racione preuia decreuimus, quod Fauus venerabilis Abbas dicti monasterii cum vno fratre suo et cum duobus nobilibus de viciniá seu comprouincialibus in octauis Beate Lucie Virginis coram Capitulo Nitriensi, super eo, quod dicta terra quindecim aratrorum fuerit villarum Vyhel et Potbworch prefatarum, préstare debeat sacramenium. Verum quia aduenieute termino ipsius sacramenti dicto Abbate cum vno fratre suo et duobus nobilibus parato adprestandum sacramentum, prout per nos judicatum fuerat, prememoratus Buthk cum suis cognatis supradictis juramentum ipsius Abbatis et sociorum suornm non recepit, sicut in tenore litterarum iam dicti Capituli Nitriensis vidimus contineri, sentenciando decreuimus , ipsam eandem terram sepe dictis villis Vyhel et Potbworch perpetuo possidendam remanere. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras