Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

iii instrumento publico confeeto per infra scriptum notarinm evidenter. Postmodum vero dictus Ireneus eidem Petro coram nobis libellos exhibuit in bac foima. Coram vobis domino S. Dei gratia Episcopo Prenesti­no, arbitro a partibus concorditer electo, proponit magister Ireneus, Arcbidiaconus Supruniensis in Ecclesia Jauriensi, contra magistrum Petrum nepotem Domini . . . Jauriensis Episcopi, qui se gerit pro Archidiacono Supruniensi: quod cum dictus Archidiaconatus vacans per mortem quondam magistri Sauli, qui Arcbidiaconatum ipsum obtinuerat in dicta Ecclesia Jauriensi, auctoritate Apostolica canonice sibi sit collatus cum Capellis et omnibus iuribus, sicut idem magister Saulus tenuerat, licet decretum fuisset per dominum Papam irritum et inane, si quid fieret contra inamJatum Apo_ stolicum pro ipsomagistro Ireneo directum, super pi ovidéndo sibi in dicta Ecclesia de beneficio ecclesiastico cum cura vei sine cura, dignitate vei personatu, si tunc vacabat in Eccle­sia Jauriensi, vei primo proximo vacatura, et prohibitio ac publicatio bujusmodi auctoritatis processisset in dicta Ecclc­sia Jauriensi; prefatus tamen magister Petrus Arcbidiacona­tum ipsum temere postmodum procuravit sibi conferri, ipsuin­que occupavit et detinet occupatum in ipsius magistri Irenei preiudicium et gravamen. Quare petit predictum Arcbidiaco­natum cum iuribus et pertincntiis suis et omnibus capellis, sicut prefatus magister Saulus tenuit, sibi per vos sententia­liter adiudicari, et per vestram senteníiam declarari ad ipsum Ireneum de iure spectare, cum fructibus et proventibus per­ceptis, et qui percipi potuerunt a tempore collationis predi­cte, et eundem P. condempnari sibi ad restitutionem omnium predictorum cum dampnis, expensis et interesse, que extimat CC. marcas argenti, et se vei procuratorem eius ipsius no­mine in eiusdem Archidiaconatus possessionem induci, et de­fendi inductum, ipsique magistro Petro super hiis perpetuum imponi silentium, cum nullum ius habeat in eodem, petit expensas factas et protestatur faciendas, salvo iure etc. Coram vobis domino S. Episcopo Prenestino, arbitro de cousen6u partium electo, et etiam de domini Pape man dato viva voce dato, proponit magister Ireneus Canonieus Jauriensi9, Capellanus vester, contra dominum Episcopum

Next

/
Thumbnails
Contents