Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

procedant, eo*, si contra tuam inbibitioncm procedere forte presumpserint, a presumptione huiusmodi per eandem cen­suram, appellatione postposita, compescendo. Et nichilomi­nus, qua auctoritate, quibusque personis et locis, sub qua forma et in qua quantitate fuerint predicta coucessa, et que et quot et in quibus locis ab eisdem executoribus fuerint col­lecta pro eis diligentius inquirens, ea nobis per tuas litteras studeas íideliter intimare. Nos enim concessiones predictas aliquem vigorem babere, ac illarum pretextu quicquam per­eipi nolumus, donec per tuam insinuationem sciamus super premissis plenius veritatem, ac de hijs, prout expediens fore viderimus, disponamus. Tu autem interim redemptiones, le­gata, relicta, data et obventiones huiusmodi per te, vei per alium, seu alios, quos de hoc ydoneos esse cognoveris, inte­gre eolligens, quicquid de hiis collectum fuerit, nuntiis dicte terre vei eorum procuratoribus seu alterius eorundum conver­tendum in ipsius terre subsidium, assignare totaliter non omittas. Omnes etiam crucesiguatos et crucesignandos pro di­cte terre subsidio, quos sub nostra et Apostolice Sedis prote­ctione suscipimus, non permittas per te vei per alium seu alios contra immunitates et privilegia crucesignatis ab eadem Sede concessa, ab aliquibus indebite molestari, molestatores huius­modi per eandem censuram, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo,compescendo.Ad heccum predicatio crucis inmemo­rato Regno pro eiusdem terre succursu tibi per alias sub certa forma litteras sit commissa, nos volentes, ut negotium huius­modi eo efficacius prosequaris, quo maiori per nos fueris au­ctoritate munitus, iniungendi libere per te vei per alium seu alios omnibus predicatoribus et executoribus crucis ecclesia­sticis, seeularibus et religiosis, pro terre sancte subsidio iu dicto Kegno a Sede Apostolica deputatis, aut in posterum deputandis, ut in omnibus, que promotioni dicti negotii ex­pedire cognoveris, tibi assistant, obediant, pareant et inten­daut; assumendi etiam aliquos Ecclesiarum Prelatos, alios­que religiosos et seculares eiusdem liegni, de quibus expe­dire videris, ut in hiis, que spectant ad ipsius negotii promo­tiouem, tibi assistant, intendant et obediant, et tam predica­tores et executores predictos, quam Prelatos aliosque reli­giosos et seculares huiusmodi ad hoc, si necesse fuerit,

Next

/
Thumbnails
Contents