Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

reddimur corde solliciti, ut circa provisionem huiusmodi fa­ciendam fructuose attentionis studium habeatur. Sane Zagra­biensi Ecclesia Episcopi solacio destituta, dilectus filius Pre­positus et Capitulum ipsius Ecclesie conveuientes in unuir, Spiritus Saneti gratia invocata, dilectum filium Stephanum Capellanum nostrum, nepotem venerabilis fratris nostri . . . Episcopi Penestrini, Prepositum Ecclesie Pozoniensis, pa­tientem in etate defectum, in Zagrabiensem Episcopum una­nimiter et concorditer postularunt. Nos autem presentata no­bis postulatione huiusmodi, provisionem et ordinationem eius­dem Zagrabriensis Ecclesie dicto Episcopo Penestrino duxi­mus committendas. Et licet in eodem Stephano imperfectum etatis suppleret generis et morum nobilitas, matúra diseretio et scientia litteralis; tamen predictus Episcopus, nolens ad carnem et sanguinem habere respectum, de te, tunc Subdia­cono et Capellano nostro, Arcbidiacono de Zala in Ecclesia Vesprimiensi et Canonico Zagrabiensi, predicte Zagrabiensi Ecclesie, auctoritatc sibi a nobis in hac parte comissa, provi­dit. Nos itaque de tua provideutia et circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, huiusmodi provisionem, quam eidem Zagrabiensi Ecclesie cognovimus expeclire, ratam et gratam habuimus, et eam auctoritate Apostolica duximus confirmandam, ac nihilominus te de fratrum nostrorum con­silio et Apostolice plenitudine potestatis prefate Zagrabri­ensi Ecclesie prefecimus in Episcopum et pastorem, firma concepta fiducia, quod eidem Zagabriensi Ecclesie per tuum ministerium prosperitatis et honoris, Deo propitio, desiderata proveniant incrementa. Quocirca diseretionem tuam rogamus et hortamur attente, mandantes, quatenus bumiliter susci­piens impositum a Domino tibi onus, predicte Zagabriensis Ecclesie sollicitam curam geras, gregem dominicum in illa tibi commissum, doctrina verbi et operis informando; ita quod predicta Ecclesia tue diligentie studio spiritualibus et temporalibus, auctore Domino, proficiat incrementis. Dátum apud Urbem Yeterem VIII. Kai. Octobris (Pontificatus no­stri) anno tertio. In e. m. . . . Preposito et Capitulo Zagabriensi. Ratio­nis oculis etc. ut íq alia, verbis competenter mutatis, usque providit. Nos itaque attendentes, quod eidem Magistro Timo-

Next

/
Thumbnails
Contents