Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
omnino deposito in paceni bonani et recíam, partibus communem et Sedi Apostoliee acceptam deberemus nos et idem noster filius convenire: adieiens idem penitenciarius, quod nisi hoc faceremus, neglectis omnibus periculis et quibuscumque aliis contingentibus sinistris, que possent ei accidere bac de causa, ncs ad hec per excommunicacionis in personas nostras et interdicti in terras nostras sentencias cohartaret. ipso vero penitenciario ad hec multis racionibus et multa instancia insisten'e, ut pacem et concordiam buiusmodi faceremus, nos babito consilio Prelatorum et Procerum nostrorum, qui tunc temporis nobiscum aderant, sibi fiuale responsum dedimus in hunc modum: quod sníficiebat ei, si a nobis poterat optinere, et in nobis perficere et stabilire pacem, pro qua a Sede Apostolica ad nos fuerat destinatus. Melius enim erat firmare et certis penis vallare composicionem inter nos ordinatam de utriusque partis beneplacito et assepsu, quam nos et filius noster volumus observare, et a qua non possumus sine reatu periurii et multo dispendio resilire; quam, ista interrupta, inehoare tractatus aUerius no ve pacis, que perfici forsitan nunquam posset: et posset contingere, quod occasionem et causam in nobis maioris discordie generaret. Adicientes etiam, quod nos et idem filius noster ordinavimus, et íuramento firmavimus eandem composicionem vestro conspectui presentare, et ut coníirmaretur per Sedern Apostolicam, deberemus concordifer supplicare, sicut in litteris super ipsa composicione confectis plenius continetur. Tandem idem penitenciarius ad corroboracionem pacis et concordie procedens, et multis persuasionibus salutaribus nos inducens in presencia venerabilis patris Archiepiscopi Strigoniensis, aule nostre Cancellarii, et discretorum virorum Magistri Farcasii, Electi in prepositum Albensem, Vice-Cancellarii nostri, Magistri Mutimerii Prepositi de Scypis, Magist.orum Demetrii Borsiensis et Ladizlai Huntyensis Archidiaconorum in Ecclesia Strigoniensi, Magistri Feliciani Custodis Albensis, fratris Marci Custodis Strigoniensis, fratris Antonii Gardiani de Lipba, fratris Pauli de Symigio, et fratris Alexii Ordinis Minorum, fratrum Marcelli, Petri et Theodori Lectoris Ordinis fratrum Predicatorum, et nobilium virorum Magistri Moys Bummi Camerarii karissimi filii nostri Bele Ducis; Comitis 3 *