Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

133. A győri káptalan bizony ságlevele, hogy gróf Erney és gróf Syke, Opur nemzetségből, több jobbágyaikat szabadokká bocsá­tották. 1269. A. B. C. Capitulum Ecclesie Geuriensis vuiuersis Christi fideli­bus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Vni uersorum noticie tenore presencium declaramus, quod con­stituíis in nostri presencia Comite Erney, Comite Syke filio Lconardi de genere Opour pro se et generacione sua ab una parte, Chama filio Latibur de Zaka, Syxto Decano Posoni­ensi ex altéra, iidem Erney et Syke Comites proposuerunt, quod Saulum et tres filios suos, Solduz scilicet, Benedictum et Johannem, jobagiones dicti Chama; item Isaak, Abraham, etJacobum, filios Hythus, Paulum filium Ysip/jobagiones Capituli Pusoniensis de villa Apka, de quibus tres personas, Saulum videlicet, Ysip et Hythus antedictos, dum adhuc nec uxores, nec heredes haberent, dictus Comes Syke, recipiens ab eis decem marcas, sicut partes retulerunt, donauerat li­bertati, ipse Comes Erney fecerat impediri, et in presencia Comitis Stephani Vicejudieis Cune domini Regis repetebat tanquam suos hereditarios libertinos, et postmodum ex per­missione prefati Comitis Stephani ad talem composicionem et concordiam , mediantibus et reformantibus viris ydoneis, deuenerunt, prout per litteras ipsius Comitis Stephani nobis constitit euidenter, ut prenominati Saulus et filij sui, filius Ysip et filij Hythus soluerent dicto Comiti Erney coram no­bis in festő Beati Johannis Baptiste duodecim marcas, decem pensis pro marca computatis, et sic perpetua libertate frue­rentur. Quo termino adueniente predieti Syxtus Decanus et Chama soluerunt ipsi Comiti Erney coram uobis tredecim marcas et dimidiam, deceni pensas pro marca computando,

Next

/
Thumbnails
Contents