Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
Regno nostro vbicunque existentes, per diuersarum tailiarum et collectarum exactores et collectores contra suam eonsuetam libertatem multipliciter aggrauatas, voluimus et volumus releuare, ita quod quascunque tallias, exacciones etcollectas per Regnum nostrum, sicut consuevimus, faciemus, ipsi nonnisi dimidiam collectam soluere teneantur, siue fuerint in denariis siue in victualibus siue in aliis; dummodosintcollecte, non referat, quocunque nomine censeantur. In cuius rei memóriám íirmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Demetrii Albensis Prepositi aule nostre Vice Cancellarii dileeti et fidelis nostri, anno Domini M°- CC°- LX°nono, tercio Kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno trigesimo quarto. (Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.) 130. IV. Béla király Tamás mestert Puk nemzetségből Tét nevü földdel adományozza meg. 1269. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Ad vniuersorum notieiam tenore presencium volumus peruenire : Quod magister Thomas (de genere) Puk janitor noster ab etate tenera et indole sue juventutis cum feruore sue fidelitatis et animi sui desiderio ea nobis in magnis et arduis Regni nostri negociis impendit seruicia, que nostre voluntati plurimum placuerunt et nostro Regno admodum fuerunt fructuosa. Quibus consideratis idem ad nostram accedens presenciam nobis humillime supplicauit, et peciit a nobis, vt quandam terram, que olim fűit Bissenorum, Teth